Landesschule Pforta. Begabtenförderung im Internatsgymnasium seit 1543, <www.landesschule-pforta.de>.

Quid novi in Landesschule Pforta?

Ad visitatores: ecclesia cottidie aperta ab hora X. usque ad horam VI.; libelli et iPod dux electronicus in statione emi possunt.

Proxime exspectanda

Die XVI. Mai. alumni in ferias proficiscentur, e quibus Portam die XXVI. Mai. revertent.
Die II. Iun. Ludi Porneses erunt.
Memoriae mandanda:
Die XX. Oct. anniversarium XXX. partis musicae festive agetur.

Opera

His in temporibus Portae multae areae operandi sunt, cuius rei causa vix quicquam loci superest, quod Portensibus in ludis visitatoribus nostris ad vehicula deponenda praebere possimus.
In curte aedificium lupi terrendi atque ovile magnum destructa sunt, ut area in usum visitatorum coaedificetur.
Circa stagnum molare viae restituentur, postquam autumno aquae ductus et alia sub terra deposita sunt.
In aedificium portale anno ineunte anchorae quaedam externae instructae sunt, quae muros paulum muniant.
Restauratio interna alumnati III bene proficiunt. Post ferias aestivas alumni ex alumnatis I et IV exituri atque hoc aedificium restaurandum est.
Externa quoque opera nos attingunt. Quicumque Naumburgo Portam it, iter longius per aliam Salae ripam facere debet, quod via directa Almriche operum causa usque in mensem Novembrem clausa est.

Condiciones petendi

Tempus petendi finitum est. Petitores de examinibus certiores facti sunt.
Quod maximum aedificium alumnati (domus I/IV) renovandum erit, numerus petitorum acceptorum minor est quam solitus.

The Smiths E scriptorio

Pagina parentium nunc Annae Roenniae curae est. Facultates quasdam novas paginae inserui. Forum autem, in quo parentes soli colloqui possint, mihi minus aptum videtur. Qui parentes disputare volunt, foro interno uti libet, quod anno MMIX institui, ut quicumque scholae insint, de fine ac ratione scholae disputare possent.
© Landesschule Pforta. Proxime emendatum die III. Mai. anni MMXII.