Landesschule Pforta. breviarium Latine scriptum <www.landesschule-pforta.de>.
Ecclesia ab sole occidenti visa
(MDCCCLXVIII)
Lithographia colorata
(MDCCCXXXV)
Bibliotheca vetus

historia

Exorsa ex integro monasterio saeculi XIIi Schulpforta non modo schola, sed locus historicus est, qui quotannis magnum numerum visitatorum allicit et pars viae architecturae Romanicae est. Visitatores non modo claustrum amoenum vel templum, quod ab sole occidenti magnificum aspectu est, vel hortum plenum arborum veterum mirantur, sed etiam bibliothecam veterem et per saecula auctam vel monumenta, quae alumnos pristinos memorant velut Nietzsche, Ranke, Fichte, Klopstock.
MCXXXVII
Monasterium "Sanctae Mariae ad Portam" ab ordine Cisterciensium conditum est.
MDXLIII
Mauritius Dux Saxoniae in monasterio anno MDXLo resoluto scholam condidit. Quae cum esset in potestate principis territorii, Germanice Landesschule vocatur.
MDCCCXV
Bellis Napoleonicis confectis Schulpforta in potestatem Borussianam redacta est.
MCMXXXV
Schola in institutum educationis Nationalium Socialistarum conversa est, quod Germanice Nationalpolitische Erziehungsanstalt (NPEA) appellabatur. Linguae antiquae perrexerunt esse pars praecipue studendi.
MCMXLV
NPEA mense Aprili resoluto schola mense Octobri denuo aperta est.
MCMIL
Primo numerus maior puellarum in schola acceptus est, cum usque ad id tempus modo pueri accepti essent. Aetates paulatim ad numerum quattuor minutae sunt, ut schola modo classes superiores contineret.
MCMLIX
Schola tota conversa est in scholam superiorem socialisticam, quae Germanice "Erweiterte polytechnische Oberschule" (EOS) vocabatur.
MCMLXXXI
Institutae sunt classes, quae praecipue linguis studeant.
MCMLXXXII
Institutae sunt classes, quae praecipue arti musicae studeant.
MCMXCII
Classes scientiarum naturalium institutae sunt, ut dispositio scholae perficeretur. Quae ex eo tempore tripartita est et has partes praecipue studendi continet: et linguas et artem musicam et scientias naturales.
© Landesschule Pforta. Proxime emendatum die XXI. Aug. A. D. MMXI