Pars musica 
Pars musica Pfortae anno MCMLXXXIIo instituta est, sed ad diutiorem traditonem chororum clarorum respicit. Cum Germanicae Democraticae Reipublicae tempore eis, qui partis musicae fuissent, haec ars postea quaestui esse soleret, hodie qui partis musicae sunt, post examina diplomata accipiunt, per quae universitatem adire et cuilibet arti studere licet. Ad haec propositum proprium partis musicae est indolem alumnorum musicam adiuvare et quam planissima eruditione potest eorum sensus polire, ut cives culti et vitae musicae impigre participes fiant. Itaque tabulae studiorum usitatae adiciuntur doctrina historiaque musica, vocis auriumque exercitus, clavicymbalum alterumque (si optatur) instrumentum.
Praeterea omnis alumnus partis musicae in altero chororum cantat: primum in choro puellarum, deinde ab aetate XVI annorum in iuvenum choro mixto. Chori insignia musica scholae sunt et non modo diebus festis in schola, sed etiam extra scholam publice cantant. Discos compactos iam complures fecerunt atque in certaminibus nationalibus vel internationalibus praemia domum reddere solent.
Praeter choros congregationes quaedam sunt, quae instrumentis canant, non modo privatim ad ludibrium, sed etiam publice et in schola et extra.