Partes praecipue studendi

Pars linguarum

Pars linguarum in Pforta ad traditionem antiquissimam respicit. Nam cum haec schola saeculo XVIo conderetur, omnibus in scholis superioribus hoc solum petitum est, ut pueri in lingua Latina perfecti esse discerent, quo posito omnes Europae universitates adituri et lectiones Latine habitas audituri essent. Linguae antiquae, i.e. Latina et Graeca, subsequentibus quoque saeculis in Germaniae scholis superioribus, quae scholae gymnasia vocantur, multum valuerunt atque adhuc in Pforta coluntur.

Nihilominus pars linguarum hodie plus quam linguas antiquas continet. Praeter Latinam et Graecam etiam linguae, quibus homines hodie loquuntur, ut lingua Anglica, Francogallica, Russica, Hispanica offeruntur. His ex linguis omnis alumnus partis linguarum quattuor ad discendum eligit, quarum unam Latinam esse oportet. (Ceteris in gymnasiis modo duae tresve linguae disci solent.) Sunt autem, qui etiam plus quaerant et, ut exemplum afferatur, linguam Hebraiam a sacerdote prope habitanti discant.

Pars musica

Pars musica Pfortae anno MCMLXXXIIo instituta est, sed ad diutiorem traditonem chororum clarorum respicit. Cum Germanicae Democraticae Reipublicae tempore eis, qui partis musicae fuissent, haec ars postea quaestui esse soleret, hodie qui partis musicae sunt, post examina diplomata accipiunt, per quae universitatem adire et cuilibet arti studere licet. Ad haec propositum proprium partis musicae est indolem alumnorum musicam adiuvare et quam planissima eruditione potest eorum sensus polire, ut cives culti et vitae musicae impigre participes fiant. Itaque tabulae studiorum usitatae adiciuntur doctrina historiaque musica, vocis auriumque exercitus, clavicymbalum alterumque (si optatur) instrumentum.

Praeterea omnis alumnus partis musicae in altero chororum cantat: primum in choro puellarum, deinde ab aetate XVI annorum in iuvenum choro mixto. Chori insignia musica scholae sunt et non modo diebus festis in schola, sed etiam extra scholam publice cantant. Discos compactos iam complures fecerunt atque in certaminibus nationalibus vel internationalibus praemia domum reddere solent.

Praeter choros congregationes quaedam sunt, quae instrumentis canant, non modo privatim ad ludibrium, sed etiam publice et in schola et extra.

Pars scientiarum naturalium

Pars scientiarum naturalium in Landeschule Pforta novissima est. Instituta est anno MCMCXCIIo post occasum Germanicae Democraticae Reipublicae, ut generalem instructionem, quae in scholis superioribus illius rei publicae (quapropter et in Pforta) maxime scientiis naturalibus insignis fuisset, in modernam partem praecipue studendi transformaretur. Haec tertia pars novam speciem scholae complet, cuius propositum non est doctrina artior facta ad unam partem, sed doctrina generalis, quae omnes partes continet et solum augetur studiis additis in ea parte, quam quisque alumnus eligit.

Studia addita, quibus alumni partis scientiarum naturalium afficiuntur, artes informaticae atque astronomicae sunt. Praeterea in arte mathematica, biologica, chemica physicaque eis plus lectionum est. Sunt multi excursiones, certamina regionalia congregationesque ad ludibrium condita.

Alumni classium superiorum per unum annum inquirendi causa extra scholam in officinis aut aliis institutis huius regionis se exercent, in quibus viri expertissimi eis adsunt. Qua de causa septimus quisque dies eis post meridiem a lectionibus vacuus est.

info@landesschule-pforta.de
++49 - (0)34463 - 35 171
++49 - (0)34463 - 26 839
Google Map

© 2024 Landesschule Pforta