Salve
Landesschule Pforta vetus et nobilis schola in Germania sita est, cui alumnatum internum atque ratio propria est, ut alumni in studiis linguarum, arte musica scientiisque naturalibus adiuventur.
Iam A.D. MDXLIIIo pristinum monasterium, quae XL milia passuum Lipsia ab urbe in valli Salae fluminis situm erat, a Mauritio Duce Saxorum in scholam et alumnatum transformatum est. Post bella Napoleonica schola in potestatem Borussianam redacta tantopere effloruit, ut in numero nobilissimarum atque praeclararum Germaniae scholarum haberetur. Sed saeculo XXo orsu occasuque primum regiminis Nationalium Socialistarum deinde Democraticae Reipublicae Germanicae multa et varia eversa sunt. Nunc schola in potestate Saxoniae Anhaltis est.
Hoc loco ad numerum CCC alumnorum et vivunt et discunt, hodie plures puellae quam pueri, qui undique ex Germania veniunt, qui sunt ab aetate XIV annorum usque ad aetatem XVIII annorum. Qui ad scholam admittatur, non modo in discendo egregius sit et examine probatus, sed etiam animi socialis et paratus ad vivendum in alumnato, ubi multa et nova eum exspectabunt.
Ut olim scholae conditoris, sic nunc Saxoniae Anhaltis praepositum est, ut pueri puellaeque indole praediti hac in schola studere possint neglectis parentium ordine quaesitoque. Quare singulis mensibus non amplius CCCL Euronum in alimenta solvendum est, a pueris e Saxonia Anhalte ortis non amplius CC. Praeterea est institutum proprium, quod Stiftung Schulpforta vocatur et scholam adiuvat.